- PILEOLUM
- PILEOLUMet us, capitis tegmen est arcte illud ambiens, sine margine, aegrotantibus inprimis ac somnum capientibus in usu. Fiebat plerumque e lana, et Lecticariorum quoque erat, quali usum S. Bernardum, eôque in Hispaniam transmissô edita esse miracula, credi vult liber vitae ieus 4. c. 4. Sed et Sacerdotum erat, unde notat Scortia, l. 3. de Missa c. 4. Gregorium XIII. aegre dispensâsse, cum Niciensi Episcopo, ut, exceptô Sacrô Canone posset esse opertus Pileolô, reliqui sacrificii tempore: Imo piorum olim fidelium in genere, quos ad recitationem Euangelii Pileolum deponere consuevisse, colligit Solerius ex Hildeberto, qui veniens ad ritum recitandi super sacrum Euangelii, in Opere metr. de sacrificio Missae ait,Plebs baculos ponit, stat retegitque caput.Pontifex Rom. Pileolô purpureô ordinarie utitur, quod Camelaucum vocant. Etymologo derivatum, παρὰ τὸ ἐλαύνειν τὸ καῦμα, a prohibendo calore. Hoc Bedae dicitur esse Pileus in modum parvulae cassidis, extensus supra summitatem capitis. Meminit eius Anastasius, in Constantino Papa, ubi magnificum eius Constantinopolim ingressum describens, Pontifex, ait, et eius Primates, cum sellaribus Imperialibus, sellis et frenis inauratis, simul et mappulis, ingressi sunt Civitatem: Apostolicus Pontifex cum Camelauco, ut solitus est Romae procedere. lisdem tegminibus Imperatores quoque usos fuisse, docet Constantinus Prophyrogenitus, in Chorogr. Rubrô Cardinales utuntur; quali Wilhelmum Scotorum Regem ab Innocentio III. donatum esse, narrat Hector Boethus. Episcoporum viridis est galerus, hunc enim cum Pileolo non raro confundi, notum. Vide Anselm. Solerium de Pileo, passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.